Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 25.2.6.5

DE ACTIONE RERUM AMOTARUM

inscriptio Paulus libro septimo ad Sabinum

D.25.2.6pr. Contra nurum quoque socero hoc iudicium dandum Atilicinus et Fulcinius aiunt, quotiens filio familias dos data est: socerum ob res divortii causa amotas furti agere non posse.

D.25.2.6.1 Item cum rerum amotarum etiam in virum datur iudicium: si filius familias maritus sit, utrum de peculio an in ipsum actio dari debeat? eadem repetemus, quæ de filia familias diximus.

D.25.2.6.2 Si post divortium maritus decesserit, heres eius rerum amotarum iudicio uti potest.

D.25.2.6.3 Item heres mulieris ex hac causa tenebitur, sicut condictionis nomine ex causa furtiva.

D.25.2.6.4 Sed si morte mariti solutum sit matrimonium, heres mariti hereditatis petitione vel ad exhibendum actione eas consequi poterit.

D.25.2.6.5 Aristo et condici ei posse recte putat, quia ex iniusta causa apud eam essent.

D.25.2.6.6 Quod si mortuo viro amoverit, non facit furtum, quia rei hereditariæ nondum possessæ non fit furtum: ideoque aut vindicari poterunt aut in hereditatis petitionem venient.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑