Digesta Iustiniani 25.2.3.ult
inscriptio Paulus libro septimo ad Sabinum
D.25.2.3pr. et ideo, si post divortium easdem res contrectat, etiam furti tenebitur.
D.25.2.3.1 Item si servus eius furtum fecerit, furti cum ea agere possumus.
D.25.2.3.2 Sed et cum uxore furti agere possibile est, si ei cui heredes simus furtum fecit, vel nobis antequam nuberet: tamen propter reverentiam personarum in utroque casu furtivam tantum condictionem competere, non etiam furti actionem dicimus.
D.25.2.3.3 Item verum est quod Ofilius ait etiam eas res, quas divortii tempore mulier comederit vendiderit donaverit qualibet ratione consumpserit, rerum amotarum iudicio contineri.
D.25.2.3.4 Si filia familias res amoverit, Mela Fulcinius aiunt de peculio dandam actionem, quia displicuit eam furti obligari, vel in ipsam ob res amotas dari actionem․ sed si pater adiuncta filia de dote agat, non aliter ei dandam actionem, quam si filiam rerum amotarum iudicio in solidum et cum satisdatione defendat․ sed mortua filia in patrem rerum amotarum actionem dari non oportere Proculus ait, nisi quatenus ex ea re pater locupletior sit
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
