Digesta Iustiniani 25.2.15
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
D.25.2.15pr. Nihil interest, utrum simul an separatim habitaverunt, cum actio rerum amotarum competat etiam adversus eam, quæ ex ea domo subtraxit, in qua non simul cum viro habitavit.
D.25.2.15.1 Uxor et nurus et pronurus viro et socero et prosocero furtum facere possunt, furti autem non tenentur, nisi forte emancipatus sit filius: tunc enim nurus patri eius et furtum facit et furti tenetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
