Digesta Iustiniani 25.1.8
inscriptio Paulus libro septimo ad Sabinum
D.25.1.8 Utilium nomine ita faciendam deductionem quidam dicunt, si voluntate mulieris factæ sint: iniquum enim esse compelli mulierem rem vendere, ut impensas in eam factas solveret, si aliunde solvere non potest: quod summam habet æquitatis rationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
