Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 25.1.15

DE INPENSIS IN RES DOTALES FACTIS

inscriptio Neratius libro secundo membranarum

D.25.1.15 Quod dicitur impensas, quæ in res dotales necessario factæ sunt, dotem deminuere, ita interpretandum est, ut, si quid extra tutelam necessariam in res dotales impensum est, id in ea causa sit: nam tueri res dotales vir suo sumptu debet․ alioquin tam cibaria dotalibus mancipiis data et quævis modica ædificiorum dotalium refectio et agrorum quoque cultura dotem minuent: omnia enim hæc in specie necessariarum inpensarum sunt․ sed ipsæ res ita præstare intelleguntur, ut non tam inpendas in eas, quam deducto eo minus ex his percepisse videaris․ quæ autem impendia secundum eam distinctionem ex dote deduci debeant, non tam facile in universum definiri, quam per singula ex genere et magnitudine inpendiorum æstimari possunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑