Digesta Iustiniani 25.1.1
inscriptio Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum
D.25.1.1pr. Impensarum quædam sunt necessariæ, quædam utiles, quædam vero voluptariæ.
D.25.1.1.1 Necessariæ hæ dicuntur, quæ habent in se necessitatem inpendendi: ceterum si nulla fuit necessitas, alio iure habentur.
D.25.1.1.2 In necessariis impensis hoc sciendum est eas demum inpensas dotem minuere, quæ in dotem factæ sunt: ceterum si in dotem factæ non sint, non habent in se reputationem.
D.25.1.1.3 Inter necessarias inpensas esse Labeo ait moles in mare vel flumen proiectas․ sed et si pistrinum vel horreum necessario factum sit, in necessariis impensis habendum ait․ proinde Fulcinius inquit, si ædificium ruens quod habere mulieri utile erat refecerit, aut si oliveta reiecta restauraverit, vel ex stipulatione damni infecti ne committatur præstiterit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
