Digesta Iustiniani 24.3.7.12
inscriptio Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum
D.24.3.7pr. Fructus eos esse constat, qui deducta inpensa supererunt: quod Scævola et ad mariti et ad mulieris inpensas refert․ nam si mulier pridie vindemias doti dedit, mox sublatis a marito vindemiis divortit, non putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas, quæ, antequam portiones fructuum fiant, deducendæ sunt: igitur, si et maritus aliquid inpendit in eundem annum, utriusque inpensæ concurrent․ ita et, si impensarum a muliere factarum ratio habeatur, cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari temporis quod sit ante datum prædium.
D.24.3.7.1 Papinianus autem libro undecimo quæstionum divortio facto fructus dividi ait non ex die locationis, sed habita ratione præcedentis temporis, quo mulier in matrimonio fuit: neque enim, si vindemiæ tempore fundus in dotem datus sit eumque vir ex calendis Novembribus primis fruendum locaverit, mensis Ianuarii suprema die facto divortio, retinere virum et vindemiæ fructus et eius anni, quo divortium factum est, quartam partem mercedis æquum est: alioquin si coactis vindemiis altera die divortium intercedat, fructus integros retinebit․ itaque si fine mensis Ianuarii divortium fiat et quattuor mensibus matrimonium steterit, vindemiæ fructus et quarta portio mercedis instantis anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio viro relinquatur.
D.24.3.7.2 E contrario quoque idem observandum est: nam si mulier percepta vindemia statim fundum viro in dotem dederit et vir ex calendis Martiis eundem locaverit et calendis Aprilibus primis divortium fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo temporis omnium mensum, quo dotale prædium fuit, ex mercede quæ debebitur portionem retinebit.
D.24.3.7.3 Item si messes eius anni, quo divortium factum est, colonum ex forma locationis sequantur, ante vindemiam soluto matrimonio nihilo minus pecunia messium in computationem cum spe futuræ vindemiæ veniet.
D.24.3.7.4 Apparet igitur ex his illos fructus, quos mulier percepit antequam nuberet, non debere in contributionem venire.
D.24.3.7.5 Ob donationes, item ob res amotas ex his fructibus, qui post divortium percepti sunt, compensationes fieri possunt.
D.24.3.7.6 Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in anno fructus capientur, ut est in locis inriguis.
D.24.3.7.7 Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silva cædua.
D.24.3.7.8 Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio quoque aliquid amplius præstaretur: in eo enim quod amplius est tempus ad quinquennium computamus.
D.24.3.7.9 Non solum autem de fundo, sed etiam de pecore idem dicemus, ut lana ovium fetusque pecorum præstaretur․ quare enim, si maritus prope partum oves doti acceperit, item proximas tonsuræ, post partum et tonsas oves protinus divortio facto nihil reddat? nam et hic fructus toto tempore quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere debemus.
D.24.3.7.10 In servo quoque anni ratio habetur, si in annum forte operæ eius locatæ sunt, ut præteriti temporis ad maritum, post divortium autem ad mulierem operæ pertineant.
D.24.3.7.11 De pensionibus quoque prædiorum urbanorum idem est quod in fructibus rusticorum.
D.24.3.7.12 Si fundum viro uxor in dotem dederit isque inde arbores deciderit, si hæ fructus intelleguntur, pro portione anni debent restitui (puto autem, si arbores cæduæ fuerunt vel gremiales, dici oportet in fructu cedere), si minus, quasi deteriorem fundum fecerit, maritus tenebitur․ sed et si vi tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium earum restituendum mulieri nec in fructum cedere non magis, quam si thensaurus fuerit inventus: in fructum enim non computabitur, sed pars eius dimidia restituetur quasi in alieno inventi.
D.24.3.7.13 Si vir in fundo mulieris dotali lapidicinas marmoreas invenerit et fundum fructuosiorem fecerit, marmor, quod cæsum neque exportatum est, mariti et impensa non est ei præstanda, quia nec in fructu est marmor: nisi tale sit, ut lapis ibi renascatur, quales sunt in Gallia, sunt et in Asia.
D.24.3.7.14 Sed si cretifodinæ, argentifodinæ vel auri vel cuius alterius materiæ sint vel harenæ, utique in fructu habebuntur.
D.24.3.7.15 Interdum marito de fructibus a muliere cavetur et nihil retinet, si fructibus stantibus fundum mulier recipiet: interdum retinebit tantum maritus et nihil restituet, id est si non plus erit, quam pro portione eum retinere oportet: interdum vero et reddet, si plus percepit quam eum retinere oportet․ eadem condicio erit etiam, si cum socero vel cum herede alterutrius de dote agatur.
D.24.3.7.16 Impendi autem fructuum percipiendorum Pomponius ait, quod in arando serendoque agro impensum est, quodque in tutelam ædificiorum ægrumve servum curandum, scilicet si ex ædificio vel servo fructus aliqui percipiebantur․ sed hæ inpensæ non petentur, cum maritus fructum totum anni retinet, quia ex fructibus prius impensis satisfaciendum est․ plane si novam villam necessario exstruxit vel veterem totam sine culpa sua collapsam restituerit, erit eius impensæ petitio: simili modo et si pastina instituit․ hæ enim inpensæ aut in res necessarias aut utiles cedunt pariuntque marito actionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
