Digesta Iustiniani 24.3.64.9
inscriptio Ulpianus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
D.24.3.64pr. Si vero negotium gerens mulieris non invitæ maritus dotalem servum voluntate eius manumiserit, debet uxori restituere quidquid ad eum pervenit.
D.24.3.64.1 Sed et si quid libertatis causa maritus ei imposuit, id uxori præstabit.
D.24.3.64.2 Plane si operæ fuerint marito exhibitæ, non æstimatio earum, non erit æquum hoc nomine uxori maritum quippiam præstare.
D.24.3.64.3 Sed si post manumissionem aliquid ei fuerit liberto impositum, id uxori præstandum est.
D.24.3.64.4 Sed et si reum maritus acceperit adpromissoremve, æque adversus ipsum obligationem debet præstare.
D.24.3.64.5 Item quidquid ad eum ex bonis liberti pervenerit, æque præstare cogetur, si modo ad eum quasi ad patronum pervenerit: ceterum si alio iure, non cogetur præstare: nec enim beneficium quod in eum libertus contulit, hoc uxori debet, sed id tantum, quod iure patronatus adsequitur vel adsequi potuit․ plane si ex maiore parte quam debet heres scriptus fuerit, quod amplius est non præstabit: et si forte, cum ei nihil deberet libertus, heredem eum scripsit, nihil uxori restituet.
D.24.3.64.6 Dabit autem, ut ait lex, quod ad eum pervenit․ pervenisse accipimus, sive iam exegit sive exigere potest, quia actio ei delata est.
D.24.3.64.7 Adicitur in lege, ut et, si dolo malo aliquid factum sit, quo minus ad eum perveniat, teneatur.
D.24.3.64.8 Si filium exheredaverit patronus et ad eum bona liberti pertineant, videndum est, an heres hoc nomine teneatur․ et cum nihil neque ad ipsum patronum neque ad heredem eius perveniat, quomodo fieri potest, ut hoc nomine teneatur?
D.24.3.64.9 De viro heredeque eius lex tantum loquitur: de socero successoribusque soceri nihil in lege scriptum est: et hoc Labeo quasi omissum adnotat․ in quibus igitur casibus lex deficit, non erit nec utilis actio danda.
D.24.3.64.10 Quod ait lex: ‘quanta pecunia erit tantam pecuniam dato’, ostendit æstimationem hereditatis vel bonorum liberti, non ipsam hereditatem voluisse legem præstare, nisi maritus ipsas res tradere maluerit: et hoc enim benignius admitti debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
