Digesta Iustiniani 24.3.49
inscriptio Paulus libro septimo responsorum
D.24.3.49pr. Mævia marito suo inter alias res dotis etiam instrumentum solidorum decem tradidit, quo Otacilius eidem Mæviæ caverat daturum se, cum nuptum ire coepisset, decem milia: ex eo instrumento maritus nihil exegit, quia nec potuit: quæsitum est, si dos a marito petatur, an compellendus sit etiam illam summam, quæ instrumento continetur, refundere? respondi potuisse quidem eum, cui actiones mandatæ sunt, debitorem convenire: sed si sine dolo malo vel culpa exigere pecuniam non potuit, neque dotis nomine eum conveniri posse neque mandati iudicio.
D.24.3.49.1 Fundus æstimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa pignoris ablatus est: quæsitum est, an mulier, si æstimationem dotis repetat, exceptione summovenda sit: ait enim se propterea non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres non exstiterit․ Paulus respondit prædio evicto sine dolo et culpa viri pretium petenti mulieri doli mali exceptionem obesse: consequi enim eam pretium fundi evicti evidens iniquitas est, cum dolus patris ipsi nocere debeat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
