Digesta Iustiniani 24.3.38
inscriptio Marcellus libro singulari responsorum
D.24.3.38 Lucius Titius cum esset filius familias, voluntate patris uxorem Mæviam duxit et dotem pater accepit: Mævia Titio repudium misit: postea pater repudiati absente filio sponsalia cum ea de nomine filii sui fecit: Mævia deinde repudium sponsalibus misit atque ita alii nupsit․ quæro, si Mævia aget cum Lucio Titio quondam marito et a patre herede relicto de dote et probetur culpa mulieris matrimonium dissolutum, an possit maritus propter culpam mulieris dotem retinere․ Marcellus respondit, etiamsi ut heres institutus a patre Titius conveniretur, tamen, si sponsalibus non consensisset, culpam mulieris multandam esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
