Digesta Iustiniani 24.3.31
inscriptio Iulianus libro octavo decimo digestorum
D.24.3.31pr. Si marito publico iudicio damnato pars aliqua bonorum eius publicetur, fiscus creditoribus eius satisfacere necesse habet: inter quos uxor quoque est.
D.24.3.31.1 Si pater, cum ducenta filiæ suæ nomine dotis gratia promisisset, pactus fuerit, ne amplius quam centum a se peterentur, et soluto matrimonio egerit, centum, de quibus convenit ne peterentur, nec intelleguntur dotis esse․ quod si mortuo patre cum herede eius maritus agere coeperit, ista quoque pecunia in dote erit.
D.24.3.31.2 Si voluntate filiæ procurator a patre datus litem de dote contestatus fuerit et re secundum eum iudicata pater decesserit, iudicati actionem filiæ potius quam heredibus patris dari oportebit.
D.24.3.31.3 Cum patri dos data esset et ei filius ex aliqua parte heres sub condicione institutus fuerit et pendente condicione coheredes eius dotem pro sua portione mulieri solverint: hoc minus filius ex dote præstare debebit, quoniam nullam actionem eius pecuniæ reciperandæ gratia adversus coheredes habet.
D.24.3.31.4 Si fundum dotalem recepisset mulier non habita ratione fructuum pro portione anni, quo nupta non fuisset, nihilo minus de dote agere potest, quia minorem dotem recepisset: hoc enim ad dotis augmentum pertinet, quemadmodum si partum ancillarum non recepisset, aut legata vel hereditates, quæ post divortium per servos dotales adquisitæ marito fuissent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
