Digesta Iustiniani 24.3.22.9
inscriptio Ulpianus libro trigesimo tertio ad edictum
D.24.3.22pr. Si, cum dotem daret pater vel extraneus pro muliere, in unum casum pepigit, vel in divortium vel in mortem, dicendum est eum in casum, in quem non pepigit, esse mulieri actionem.
D.24.3.22.1 Si post solutum matrimonium filia familias citra patris voluntatem exactam communem dotem consumat, patri et viva ea et mortua actio superest, ut dos ipsi solvatur․ quod ita verum est, si perdituræ solvatur: ceterum si non perdituræ et ex iustis causis soluta sit, non supererit actio․ sed mortuo patre nec etiam heredes agent nec mulier.
D.24.3.22.2 Si mulier soluto matrimonio egentem reum dotis per novationem decepta accipiat, nihilo minus actio dotis ei manebit.
D.24.3.22.3 Si pater filia absente de dote egerit, etsi omissa sit de rato satisdatio, filiæ denegari debet actio, sive patri heres exstiterit, sive in legato tantum acceperit, quantum dotis satis esset․ et ita Iulianus pluribus locis scribit compensandum ei in dotem quod a patre datur lucroque eius cedit, si tantum ab eo consecuta sit, quantum ei dotis nomine debeatur a marito qui patri solvit.
D.24.3.22.4 Si patri propter condemnationem Romæ, ubi dos petatur, esse non liceat, filiæ satis dotis fieri oportet, ita tamen, ut caveat ratam rem patrem habiturum.
D.24.3.22.5 Eo autem tempore consentire filiam patri oportet, quo lis contestatur․ secundum hæc si filia dicat se patri consentire et ante litis contestationem mutaverit voluntatem vel etiam emancipata sit, frustra pater aget.
D.24.3.22.6 Nec non illud quoque probamus, quod Labeo probat, nonnumquam patri denegandam actionem, si tam turpis persona patris sit, ut verendum sit, ne acceptam dotem consumat: ideoque officium iudicis interponendum est, quatenus et filiæ et patri competenter consuletur․ sed si latitet filia, ne tali patri consentire cogatur, puto dari quidem patri actionem, sed causa cognita․ quid enim, si filia verecunde per absentiam patri contradicat? cur non dicamus patri non esse dandam actionem? quod si is pater sit, cui omnimodo consentire filiam decet, hoc est vitæ probatæ, filia levis mulier vel admodum iuvenis vel nimia circa maritum non merentem, dicendum est patri potius adquiescere prætorem oportere dareque ei actionem.
D.24.3.22.7 Si maritus vel uxor constante matrimonio furere coeperint, quid faciendum sit, tractamus․ et illud quidem dubio procul observatur eam personam, quæ furore detenta est, quia sensum non habet, nuntium mittere non posse․ an autem illa repudianda est, considerandum est․ et si quidem intervallum furor habeat vel perpetuus quidem morbus est, tamen ferendus his qui circa eam sunt, tunc nullo modo oportet dirimi matrimonium, sciente ea persona, quæ, cum compos mentis esset, ita furenti quemadmodum diximus nuntium miserit, culpa sua nuptias esse diremptas: quid enim tam humanum est, quam ut fortuitis casibus mulieris maritum vel uxorem viri participem esse? sin autem tantus furor est, ita ferox, ita perniciosus, ut sanitatis nulla spes supersit, circa ministros terribilis, et forsitan altera persona vel propter sævitiam furoris vel, quia liberos non habet, procreandæ subolis cupidine tenta est: licentia erit compoti mentis personæ furenti nuntium mittere, ut nullius culpa videatur esse matrimonium dissolutum neque in damnum alterutra pars incidat.
D.24.3.22.8 Sin autem in sævissimo furore muliere constituta maritus dirimere quidem matrimonium calliditate non vult, spernit autem infelicitatem uxoris et non ad eam flectitur nullamque ei competentem curam inferre manifestissimus est, sed abutitur dotem: tunc licentiam habeat vel curator furiosæ vel cognati adire iudicem competentem, quatenus necessitas imponatur marito omnem talem mulieris sustentationem sufferre et alimenta præstare et medicinæ eius succurrere et nihil prætermittere eorum, quæ maritum uxori adferre decet secundum dotis quantitatem․ sin vero dotem ita dissipaturus ita manifestus est, ut non hominem frugi oportet, tunc dotem sequestrari, quatenus ex ea mulier competens habeat solacium una cum sua familia, pactis videlicet dotalibus, quæ inter eos ab initio nuptiarum inita fuerint, in suo statu durantibus et alterius exspectantibus sanitatem et mortis eventum.
D.24.3.22.9 Item pater furiosæ utiliter intendere sibi filiæve suæ reddi dotem potest: quamvis enim furiosa nuntium mittere non possit, patrem tamen eius posse certum est.
D.24.3.22.10 Si soluto matrimonio pater furiosus sit, curator eius voluntate filiæ dotem petere poterit: aut si curatoris copia non sit, agere filiæ permittendum erit caverique oportebit de rato.
D.24.3.22.11 Idem decernendum est et si ab hostibus captus sit pater, puellæ dandam actionem de dote repetenda.
D.24.3.22.12 Transgrediamur nunc ad hunc articulum, ut quæramus, adversus quos competit de dote actio․ et adversus ipsum maritum competere palam est, sive ipsi dos data sit sive alii ex voluntate mariti vel subiecto iuri eius vel non subiecto․ sed si filius familias sit maritus et dos socero data sit, adversus socerum agetur․ plane si filio data sit, si quidem iussu soceri, adhuc absolute socer tenebitur: quod si filio data sit non iussu patris, Sabinus et Cassius responderunt nihilo minus cum patre agi oportere: videri enim ad eum pervenisse dotem, penes quem est peculium: sufficit autem ad id damnandum quod est in peculio vel si quid in rem patris versum est․ sin autem socero dotem dederit, cum marito non poterit experiri, nisi patri heres exstiterit.
D.24.3.22.13 Si mulier in condicione mariti erraverit putaveritque esse liberum, cum servus esset, concedi oportet quasi privilegium in bonis viri mulieri, videlicet ut, si sint et alii creditores, hæc præferatur circa de peculio actionem et, si forte domino aliquid debeat servus, non præferatur mulier nisi in his tantum rebus, quæ vel in dote datæ sunt vel ex dote comparatæ, quasi et hæ dotales sint.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
