Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 24.3.2.1

SOLUTO MATRIMONIO DOS QUEMADMODUM PETATUR

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum

D.24.3.2pr. Soluto matrimonio solvi mulieri dos debet․ nec cogitur maritus alii eam ab initio stipulanti promittere, nisi hoc ei nihil nocet: nam si incommodum aliquod maritus suspectum habet, non debere eum cogi alii quam uxori promittere dicendum est․ hæc si sui iuris mulier est.

D.24.3.2.1 Quod si in patris potestate est et dos ab eo profecta sit, ipsius et filiæ dos est: denique pater non aliter quam ex voluntate filiæ petere dotem nec per se nec per procuratorem potest․ sic ergo et promittendum Sabinus ait․ ei ergo promittendum erit, cui uterque iusserit․ ceterum si pater solus iussit, dotis actio filiæ non erit adempta, quandoque sui iuris filia fuerit facta․ item si voluntate solius filiæ promittatur, remanebit dotis actio integra patri: sed utrum ut et agat solus an et ut adiuncta quoque filiæ persona experiri possit? et puto nec eam actionem amissam, quam adiuncta filiæ persona potest habere․ quod si sui iuris fuerit facta filia, nocebit ei ista stipulatio.

D.24.3.2.2 Voluntatem autem filiæ, cum pater agit de dote, utrum sic accipimus, ut consentiat an vero ne contradicat filia? et est ab imperatore Antonino rescriptum filiam, nisi evidenter contradicat, videri consentire patri․ et Iulianus libro quadragesimo octavo digestorum scripsit quasi ex voluntate filiæ videri experiri patrem, si furiosam filiam habeat: nam ubi non potest per dementiam contradicere, consentire quis eam merito credet․ sed si absens filia sit, dicendum erit non ex voluntate eius id factum cavendumque ratam rem filiam habituram a patre: ubi enim sapit, scire eam exigimus, ut videatur non contradicere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑