Digesta Iustiniani 24.3.15
inscriptio Paulus libro septimo ad Sabinum
D.24.3.15pr. Rei iudicatæ tempus spectatur, quatenus maritus facere potest.
D.24.3.15.1 Heredi mariti, licet in solidum condemnetur, compensationes tamen, quæ ad pecuniariam causam respiciunt, proderunt, ut hoc minus sit obligatus, veluti ob res donatas et amotas et impensas: morum vero coercitionem non habet.
D.24.3.15.2 Socero quoque, cum quo nurus de dote agit, idem honor habetur, ut in id damnetur quod facere potest,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
