Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 24.2.ult.2

DE DIVORTIIS ET REPUDIIS

inscriptio Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

D.24.2.11pr. Quod ait lex: ‘divortii faciendi potestas libertæ, quæ nupta est patrono, ne esto’, non infectum videtur effecisse divortium, quod iure civili dissolvere solet matrimonium․ quare constare matrimonium dicere non possumus, cum sit separatum․ denique scribit Iulianus de dote hanc actionem non habere․ merito igitur, quamdiu patronus eius eam uxorem suam esse vult, cum nullo alio conubium ei est nam quia intellexit legis lator facto libertæ quasi diremptum matrimonium, detraxit ei cum alio conubium․ quare cuicumque nupserit, pro non nupta habebitur․ Iulianus quidem amplius putat nec in concubinatu eam alterius patroni esse posse.

D.24.2.11.1 Ait lex: ‘quamdiu patronus eam uxorem esse volet’․ et velle debet uxorem esse et patronus durare: si igitur aut patronus esse aut velle desierit, finita est legis auctoritas.

D.24.2.11.2 Illud rectissime placuit, qualiquali voluntate intellegi possit patronus animum habere desisse quasi in uxorem, finiri legis huius beneficium․ proinde cum patronus rerum amotarum cum liberta, quæ ab invito eo divorterat, vellet experiri, imperator noster cum divo patre suo rescripsit intellegi eum hoc ipso nolle nuptam sibi, qui eam actionem vel aliam inportet, quæ non solet nisi ex divortio oriri․ quare si accusare eam adulterii coeperit vel alio crimine postulare, quod uxori nemo obicit, magis est, ut diremptum sit matrimonium: etenim meminisse oportet ideo adimi cum alio conubium, quia patronus sibi nuptam cupit․ ubicumque igitur vel tenuis intellectus videri potest nolentis nuptam, dicendum est iam incipere libertæ cum alio esse conubium․ proinde si patronus sibi desponderit aliam vel destinaverit vel matrimonium alterius appetierit, credendus est nolle hanc nuptam: et si concubinam sibi adhibuerit, idem erit probandum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑