Digesta Iustiniani 24.2.5
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum
D.24.2.5 Si filia emancipata idcirco diverterat, ut maritum lucro dotis adficiat, patrem fraudet, qui profecticiam dotem potuit petere, si constante matrimonio decessisset, ideo patri succurrendum est, ne dotem perdat: non enim minus patri quam marito succurrere prætorem oportet․ danda igitur est ei dotis exactio, atque si constante matrimonio decessisset filia.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
