Digesta Iustiniani 24.2.4
inscriptio Ulpianus libro vicesimo sexto ad Sabinum
D.24.2.4 Iulianus libro octavo decimo digestorum quærit, an furiosa repudium mittere vel repudiari possit․ et scribit furiosam repudiari posse, quia ignorantis loco habetur: repudiare autem non posse neque ipsam propter dementiam neque curatorem eius, patrem tamen eius nuntium mittere posse․ quod non tractaret de repudio, nisi constaret retineri matrimonium: quæ sententia mihi videtur vera.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
