Digesta Iustiniani 24.2.2
inscriptio Gaius libro undecimo ad edictum provinciale
D.24.2.2pr. Divortium autem vel a diversitate mentium dictum est vel quia in diversas partes eunt, qui distrahunt matrimonium.
D.24.2.2.1 In repudiis autem, id est renuntiatione comprobata sunt hæc verba: ‘tuas res tibi habeto’, item hæc: ‘tuas res tibi agito’
D.24.2.2.2 In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem intervenire oportere: in qua re hæc verba probata sunt: ‘condicione tua non utor’.
D.24.2.2.3 Sive autem ipsi præsenti renuntietur sive absenti per eum, qui in potestate eius sit cuiusve is eave in potestate sit, nihil interest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
