Digesta Iustiniani 24.1.7.3
inscriptio Ulpianus libro trigesimo primo ad Sabinum
D.24.1.7pr. Quod autem spectetur tempus, an locupletiores sint facti, utrum tempus litis contestatæ an rei iudicatæ? et verum est litis contestatæ tempus spectari oportere idque imperator noster cum patre rescripsit.
D.24.1.7.1 Si maritus pecuniam uxori in unguenta dederit eaque eam pecuniam creditori suo solverit, mox ea de sua pecunia unguenta emerit, non videri locupletiorem factam Marcellus libro septimo digestorum scribit․ idemque et si lancem ob eandem causam ei dederit eaque lancem retinuerit, de sua autem pecunia unguenta emerit, vindicationem cessare, quia non est locupletior, quæ tantundem in re mortua impendit.
D.24.1.7.2 Si vir et uxor quina invicem sibi donaverint et maritus servaverit, uxor consumpserit, recte placuit compensationem fieri donationum et hoc divus Hadrianus constituit.
D.24.1.7.3 Æstimari oportere, in quantum locupletior facta sit mulier․ proinde et si prædia hodie vilissimo sunt, consequenter dicemus litis contestatæ tempore æstimationem eorum spectandam․ plane si magni pretii prædia sunt, summa tantum numerata erit restituenda, non etiam usuræ pretii.
D.24.1.7.4 Eleganter tractabitur, si mulier quindecim prædia emerit et maritus non totum pretium numeraverit, sed duas partes pretii, hoc est decem, uxor de suo quinque, deinde hæc prædia valeant nunc decem, maritus quantum consequatur․ et magis est, ut consequi debeat duas partes decem, ut quod periit ex pretio, utrique perierit et marito et uxori.
D.24.1.7.5 Si maritus æstimationem rerum quas in dotem accepit dicat se donationis causa auxisse, remedium monstravit imperator noster cum divo patre suo rescripto, cuius verba hæc sunt: ‘Cum donationis causa pretium auctum adfirmes, qui super ea re cogniturus erit, si pecuniæ modum recusabis, ipsa prædia restitui debere sumptuum deductis rationibus arbitrabitur’․ in arbitrio igitur mariti erit, quid præstitum malit․ idem iuris est et si e contrario mulier de minore æstimatione queratur․ nec aliud in commodato æstimato dato observari solet, ut Pomponius libro quarto variarum lectionum scribit.
D.24.1.7.6 Si uxor a marito suo prædia, quæ ob dotem pignori acceperat, emerit eaque emptio donationis causa facta dicatur, nullius esse momenti, pignoris tamen obligationem durare imperator noster cum patre suo rescripsit, cuius rescripti verba ideo rettuli, ut appareat venditionem inter virum et uxorem bona fide gestam non retractari. ‘Si tibi maritus pignora propter dotem et pecuniam creditam data non donationis causa vendidit, quod bona fide gestum est, manebit ratum. at si titulus donationis quæsitus ostenditur atque ideo venditionem irritam esse constabit, iure publico causam pignorum integram obtinebis’.
D.24.1.7.7 Si uxor rem emit et maritus pretium pro ea numeravit, interdum dicendum est totum a muliere repetendum, quasi locupletior ex ea in solidum facta sit: ut puta si emit quidem rem mulier et debebat pecuniam, maritus autem a venditore eam liberavit: quid enim interest, creditori solvat an venditori?
D.24.1.7.8 Uxori quis donavit servum ita, ut eum intra annum manumitteret: an, si mulier non obtemperet voluntati, constitutio divi Marci imponat ei libertatem, si vir vel vivit vel etiam diem suum obierit? et ait Papinianus, cum Sabini sit sententia recepta, qui putat tunc fieri servum eius cui donatur, cum coeperit libertas imponi ideoque nec si velit mulier post exactum tempus possit manumittere, recte dici non esse constitutioni locum nec voluntatem mariti posse constitutioni locum facere, cum proprium servum possit manumittere: quæ sententia mihi quoque probatur, quia venditor sive donatur non sibi vult legem imponi nec potest, sed ei qui accepit: dominio igitur penes se remanente nequaquam effectum habebit constitutio.
D.24.1.7.9 Manumissionis causa donatio facta valet, licet non hoc agatur, ut statim ad libertatem, sed quandoque perducatur․ proinde si, ut post certum tempus manumittat, uxori suæ tradidit, tunc demum eius fiet, cum tempore impleto manumittere coeperit: quare antea manumittendo nihil agit․ nam et illud sciendum est: si uxori quis suæ donaverit, ut intra annum manumittat, deinde non manumiserit ea intra annum, postea manumittendo nihil agit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
