Digesta Iustiniani 24.1.53
inscriptio Papinianus libro quarto responsorum
D.24.1.53pr. Mortis suæ causa genero vel nurui socerum frustra donare convenit, quia mortuo socero nuptiæ non solvuntur: nec interest, an pater filium vel filiam exheredaverit․ divortii species eadem ratione diversa est.
D.24.1.53.1 Res in dotem æstimatas consentiente viro mulier in usu habuit: usu deteriores si fiant, damni compensatio non admittitur․ easdem res non potest mulier sibi quasi donatas defendere ex illis verbis, quibus donationes ei a viro legatæ sunt, cum eiusmodi species neque donari neque auferri videntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
