Digesta Iustiniani 24.1.52
inscriptio Papinianus libro decimo quæstionum
D.24.1.52pr. Si vir uxori donationis causa rem vilius locaverit, locatio nulla est: cum autem depositum inter eas personas minoris donationis causa æstimatur, depositum est․ hæc ideo tam varie, quia locatio quidem sine mercede certa contrahi non potest, depositum autem et citra æstimationem quoque dari potest.
D.24.1.52.1 Uxor viro fructum fundi ab herede suo dari, quod si datus non fuisset, certam pecuniam mortis causa promitti curavit: defuncto viro viva muliere stipulatio solvitur, ut traditio, quæ mandante uxore mortis causa facta est: nam quo casu inter exteros condictio nascitur, inter maritos nihil agitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
