Digesta Iustiniani 24.1.51
inscriptio Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium
D.24.1.51 Quintus Mucius ait, cum in controversiam venit, unde ad mulierem quid pervenerit, et verius et honestius est quod non demonstratur unde habeat existimari a viro aut qui in potestate eius esset ad eam pervenisse․ evitandi autem turpis quæstus gratia circa uxorem hoc videtur Quintus Mucius probasse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
