Digesta Iustiniani 24.1.5.5
inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
D.24.1.5pr. Si sponsus sponsæ donaturus tradiderit Titio, ut is sponsæ daret, deinde Titius tradiderit post nuptias secutas: si quidem eum interposuerit maritus, donationem non valere, quæ post contractas nuptias perficiatur: si vero mulier eum interposuerit, iamdudum perfectam donationem, hoc est ante nuptias, atque ideo quamvis contractis nuptiis Titius tradiderit, donationem valere.
D.24.1.5.1 Si maritus duos reos habeat Titium et mulierem et mulieri accepto tulerit donationis causa, neuter liberatur, quia acceptilatio non valet: et hæc Iulianus libro septimo decimo digestorum scribit. plane si mihi proponas Titio accepto latum, ipse quidem liberabitur, mulier vero manebit obligata.
D.24.1.5.2 Generaliter tenendum est, quod inter ipsos aut qui ad eos pertinent aut per interpositas personas donationis causa agatur, non valere: quod si aliarum extrinsecus rerum personarumve causa commixta sit, si separari non potest, nec donationem impediri, si separari possit, cetera valere, id quod donatum sit non valere.
D.24.1.5.3 Si debitor viri pecuniam iussu mariti uxori promiserit, nihil agitur.
D.24.1.5.4 Si uxor viri creditori donationis causa promiserit et fideiussorem dederit, neque virum liberari neque mulierem obligari vel fideiussorem eius Iulianus ait, perindeque haberi ac si nihil promisisset.
D.24.1.5.5 Circa venditionem quoque Iulianus quidem minoris factam venditionem nullius esse momenti ait: Neratius autem (cuius opinionem Pomponius non improbat) venditionem donationis causa inter virum et uxorem factam nullius esse momenti, si modo, cum animum maritus vendendi non haberet, idcirco venditionem commentus sit, ut donaret: enimvero si, cum animum vendendi haberet, ex pretio ei remisit, venditionem quidem valere, remissionem autem hactenus non valere, quatenus facta est locupletior: itaque si res quindecim venit quinque, nunc autem sit decem, quinque tantum præstanda sunt, quia in hoc locupletior videtur facta.
D.24.1.5.6 Si donationis causa vir vel uxor servitute non utatur, puto amitti servitutem, verum post divortium condici posse.
D.24.1.5.7 Si uxor vel maritus exceptione quadam donationis causa summoveri voluerint, facta a iudice absolutione valebit quidem sententia, sed condicetur ei, cui donatum est.
D.24.1.5.8 Concessa donatio est sepulturæ causa: nam sepulturæ causa locum marito ab uxore vel contra posse donari constat et si quidem intulerit, faciet locum religiosum․ hoc autem ex eo venit, quod definiri solet eam demum donationem impediri solere, quæ et donantem pauperiorem et accipientem faciet locupletiorem: porro hic non videtur fieri locupletior in ea re quam religioni dicavit․ nec movit quemquam, quod emeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret, nisi maritus dedisset, non tamen idcirco fit locupletior, quod non expendit.
D.24.1.5.9 Hæc res et illud suadet, si uxori maritus sepulturæ causa donaverit, ita demum locum fieri intellegi mulieris, cum corpus humatur: ceterum antequam fiet religiosus, donantis manet․ proinde si distraxerit mulier, manet locus donatoris.
D.24.1.5.10 Secundum hæc si uxori suæ monumentum purum maritus magni pretii donaverit, valebit donatio, sic tamen, ut, cum fit religiosus, valeat.
D.24.1.5.11 Sed et si ipsa fuerit illo illata, licet morte eius finitum est matrimonium, favorabiliter tamen dicetur locum religiosum fieri.
D.24.1.5.12 Proinde et si maritus ad oblationem dei uxori donavit, vel locum, in quo opus publicum quod promiserat facere, velut ædem publicam, dedicaret, fiet locus sacer․ sed et si quid ei det, ut donum deo detur vel consecretur, dubium non est, quin debeat valere: quare et si oleum pro ea in æde sacra posuerit, valet donatio.
D.24.1.5.13 Si maritus heres institutus repudiet hereditatem donationis causa, Iulianus scripsit libro septimo decimo digestorum donationem valere: neque enim pauperior fit, qui non adquirat, sed qui de patrimonio suo deposuit․ repudiatio autem mariti mulieri prodest, si vel substituta sit mulier vel etiam ab intestato heres futura.
D.24.1.5.14 Simili modo et si legatum repudiet, placet nobis valere donationem, si mulier substituta sit in legato vel etiam si proponas eam heredem institutam.
D.24.1.5.15 Si quis rogatus sit præcepta certa quantitate uxori suæ hereditatem restituere et is sine deductione restituerit, Celsus libro decimo digestorum scripsit magis pleniore officio fidei præstandæ functum maritum quam donasse videri: et rectam rationem huic sententiæ Celsus adiecit, quod plerique magis fidem exsolvunt in hunc casum quam donant nec de suo putant proficisci, quod de alieno plenius restituunt voluntatem defuncti secuti: nec immerito sæpe credimus aliquid defunctum voluisse et tamen non rogasse․ quæ sententia habet rationem magis in eo, qui non erat deducta quarta rogatus restituere et tamen integram fidem præstitit omisso senatus consulti commodo: hic enim vere fidem exsolvit voluntatem testatoris obsecutus․ hoc ita, si non per errorem calculi fecit: ceterum indebiti fideicommissi esse repetitionem nulla dubitatio est.
D.24.1.5.16 Cum igitur nihil de bonis erogatur, recte dicitur valere donationem. ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui donavit, valet, vel, etiamsi deminuat, locupletior tamen non fit qui accepit, donatio valet.
D.24.1.5.17 Marcellus libro septimo digestorum quærit, si mulier acceptam a marito pecuniam in sportulas pro cognato suo ordini erogaverit, an donatio valeat? et ait valere nec videri locupletiorem mulierem factam, quamvis mutuam pecuniam esset acceptura et pro adfine erogatura.
D.24.1.5.18 In donationibus autem iure civili impeditis hactenus revocatur donum ab eo ab eave cui donatum est, ut, si quidem exstet res, vindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
