Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 24.1.31

DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM

inscriptio Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum

D.24.1.31pr. Sed si vir lana sua vestimentum mulieri confecerit, quamvis id uxori confectum fuerit et uxoris cura, tamen viri esse neque impedire, quod in ea re uxor tamquam lanipendia fuerit et viri negotium procurarit.

D.24.1.31.1 Si uxor lana sua, operis ancillarum viri, vestimenta sui nomine confecit muliebria, et vestimenta mulieris esse et pro operis ancillarum viro præstare nihil debere: sed viri nomine vestimenta confecta virilia viri esse, ut is lanæ uxori præstet pretium: sed si non virilia vestimenta suo nomine mulier confecit, sed ea viro donavit, non valere donationem, cum illa valeat, cum viri nomine confecit: nec umquam operas viri ancillarum æstimari convenit.

D.24.1.31.2 Si vir uxori aream donaverit et uxor in ea insulam ædificaverit, ea insula sine dubio mariti est, sed eam impensam mulierem servaturam placet: nam si maritus vindicet insulam, retentionem impensæ mulierem facturam.

D.24.1.31.3 Si duo mancipia fuerint singula quinis digna, sed utrumque unis quinque donationis causa a viro mulieri vel contra venierint, melius dicetur communia ea esse pro portione pretii nec tandem spectandum esse, quanti mancipia sint, sed quantum ex pretio donationis causa sit remissum: sine dubio licet a viro vel uxore minoris emere, si non sit animus donandi.

D.24.1.31.4 Si vir uxori vel contra quid vendiderit vero pretio et donationis causa paciscantur, ne quid venditor ob eam rem præstet, videndum est, quid de ea venditione agatur, utrum res venierit et totum negotium valeat, an vero ut ea sola pactio irrita sit, quemadmodum irrita esset, si post contractam emptionem novo consilio inito id pacti fuisset actum․ et verius est pactum dumtaxat irritum esse.

D.24.1.31.5 Idem dicemus, si donationis causa pacti sint, ne fugitivum aut erronem præstent, id est integras esse actiones ædilicias et ex empto.

D.24.1.31.6 Quod vir uxori in diem debet, sine metu donationis præsens solvere potest, quamvis commodum temporis retenta pecunia sentire potuerit.

D.24.1.31.7 Quod legaturus mihi aut hereditatis nomine relicturus es, potes rogatus a me uxori meæ relinquere et non videtur ea esse donatio, quia nihil ex bonis meis deminuitur: in quo maxime maiores donanti succurrisse Proculus ait, ne amore alterius alter despoliaretur, non quasi malivolos, ne alter locupletior fieret.

D.24.1.31.8 Si vir uxori munus immodicum calendis Martiis aut natali die dedisset, donatio est: sed si impensas, quas faceret mulier, quo honestius se tueretur, contra est.

D.24.1.31.9 Non videtur locupletior facta esse mulier, si aut in opsonio aut in unguentis aut in cibariis familiæ donatam sibi pecuniam impenderit.

D.24.1.31.10 Quæ vir cibaria uxoris familiæ iumentisve præstiterit, quæ in usu communi erant, non condicentur: quod si familiam domesticam uxoris aut venaliciam pavit, contra puto observari debere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑