Digesta Iustiniani 24.1.19
inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
D.24.1.19pr. Si uxor filio donaverit servum, qui in patris mariti sit potestate, deinde is servus ancillam acceperit, dominium mulieri quæretur: nec interesse Iulianus ait, ex cuius pecunia hæc ancilla empta sit, quia nec ex re sua quicquam adquiri potest per eum qui donatur ei cui donatur: hoc enim bonæ fidei possessoribus concessum est, virum autem scientem alienum possidere.
D.24.1.19.1 Idem quærit, si ex re mariti ea ancilla comparata fuerit, an adversus agentem mulierem de dote maritus pretium possit per exceptionem retinere․ et dicendum est posse maritum et exceptionem habere, si dos ab eo petetur, secundum Marcelli sententiam et, si solverit, secundum Iulianum condicere posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
