Digesta Iustiniani 24.1.13
inscriptio Ulpianus libro trigesimo secundo ad Sabinum
D.24.1.13pr. sed si mors sit insecuta, non videri factas res mulieris, quia donatio in alium casum facta est.
D.24.1.13.1 Proinde et si mortis causa uxori donaverit et deportationem passus est, an donatio valeat, videamus․ et alias placet in casum deportationis donationem factam valere, quemadmodum in causam divortii․ cum igitur deportatione matrimonium minime dissolvatur et nihil vitium mulieris incurrit, humanum est donationem, quæ mortis causa ab initio facta est, tali exilio subsecuto confirmari, tamquam si mortuo marito rata habebatur, ita tamen, ut non adimatur licentia marito eam revocare, quia et mors eius exspectanda est, ut tunc plenissimam habeat firmitatem, quando ab hac luce fuerit subtractus, sive reversus sive adhuc in poena constitutus.
D.24.1.13.2 Cum quis acceperit, ut in suo ædificet, condici ei id non potest, quia magis donari ei videtur: quæ sententia Neratii quoque fuit: ait enim datum ad villam extruendam vel agrum serendum, quod alioquin facturus non erat is qui accepit, in speciem donationis cadere․ ergo inter virum et uxorem hæ erunt interdictæ.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
