Digesta Iustiniani 23.5.ult
inscriptio Iavolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis
D.23.5.18pr. Vir in fundo dotali lapidicinas marmoreas aperuerat: divortio facto quæritur, marmor quod cæsum neque exportatum esset cuius esset et impensam in lapidicinas factam mulier an vir præstare deberet. Labeo marmor viri esse ait: ceterum viro negat quidquam præstandum esse a muliere, quia nec necessaria ea impensa esset et fundus deterior esset factus․ ego non tantum necessarias, sed etiam utiles impensas præstandas a muliere existimo nec puto fundum deteriorem esse, si tales sunt lapidicinæ, in quibus lapis crescere possit.
D.23.5.18.1 Si per mulierem mora fieret, quo minus æstimationem partis fundi viro solveret et fundum reciperet, cum hoc pactum erat: fructus interim perceptos ad virum pertinere ait Labeo․ puto potius pro portione fructus virum habiturum, reliquos mulieri restituturum: quo iure utimur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
