Digesta Iustiniani 23.5.9
inscriptio Africanus libro octavo quæstionum
D.23.5.9pr. Si marito debitori fundi id quod debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici.
D.23.5.9.1 Quod si ei promittat, qui fundum aut decem debuit, in arbitrio esse mariti, quid in dote sit.
D.23.5.9.2 Quod si Stichum aut fundum debuit maritus et quod debet, doti ei promissum sit, Sticho mortuo fundum in dotem esse.
D.23.5.9.3 His consequens esse ait, ut, si Cornelianum aut Sempronianum fundum debenti id quod debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit․ plane utrum velit, alienaturum: alterum alienari non posse. si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari velit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
