Digesta Iustiniani 23.5.7
inscriptio Iulianus libro sexto decimo digestorum
D.23.5.7pr. Si maritus fundum Titii servientem dotali prædio adquisierit, servitus confunditur et hoc casu maritus litis æstimationem præstabit: quod si maritus solvendo non erit, utiles actiones adversus titium mulieri ad restaurandam servitutem dantur.
D.23.5.7.1 Sed cum uxor fundum cui prædia viri servitutem debebant in dotem dat, fundus ad maritum pervenit amissa servitute et ideo non potest videri per maritum ius fundi deterius factum․ quid ergo est? officio de dote iudicantis continebitur, ut redintegrata servitute iubeat fundum mulieri vel heredi eius reddi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
