Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 23.5.13

DE FUNDO DOTALI

inscriptio Ulpianus libro quinto de adulteriis

D.23.5.13pr. Dotale prædium accipere debemus tam urbanum quam rusticum: ad omne enim ædificium lex Iulia pertinebit.

D.23.5.13.1 Prædii appellatione etiam pars continetur․ proinde sive totum prædium in dotem sit datum sive pars prædii, alienari non poterit: et hoc iure utimur.

D.23.5.13.2 Dotale prædium sic accipimus, cum dominium marito quæsitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur.

D.23.5.13.3 Heredi quoque mulieris idem auxilium præstabitur, quod mulieri præstabatur.

D.23.5.13.4 Si uxore herede instituta fundus dotalis fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura est, valet legatum, si minus, an non valeat, quæritur․ Scævola, et si non totus, sed vel aliqua pars ex eo vindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑