Digesta Iustiniani 23.5.1
inscriptio Paulus libro trigesimo sexto ad edictum
D.23.5.1pr. Interdum lex Iulia de fundo dotali cessat: si ob id, quod maritus damni infecti non cavebat, missus sit vicinus in possessionem dotalis prædii, deinde iussus sit possidere: hic enim dominus vicinus fit, quia hæc alienatio non est voluntaria.
D.23.5.1.1 Sed et per universitatem transit prædium, secundum quod possibile est, ad alterum, veluti ad heredem mariti, cum suo tamen iure, ut alienari non possit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
