Digesta Iustiniani 23.4.30
inscriptio Tryfoninus libro decimo disputationum
D.23.4.30 Bæbius Marcellus Bæbio Marullo dotis filiæ suæ nomine centena promiserat et convenerat inter eos, ne ea dos constante matrimonio peteretur, vel si post mortem patris in matrimonio sine liberis filia decessisset, ut dimidia dos apud Marullum remaneret, dimidia fratri mulieris restitueretur: eaque etiam in stipulationem deducta erant․ mortuo Marcello, filio et filia superstitibus, dote universa filiæ prælegata Marullus nata filia diverterat et mulier decesserat fratre suo et filia ex partibus æquis heredibus relictis․ apud Petronium Magnum prætorem Marullus ab herede filio Marcelli ex dotis promissione universam dotem petebat illa coniectura, quasi inter duos placuisset nullo filiorum exstante mortua muliere partem dotis remanere apud maritum, magis convenisset utique totam eius esse dotem, si filium filiamve habuisset․ ex diverso respondebatur pacti quidem vulgaris exceptionem etiam heredi proficere: sed in specie, quæ proponitur, non quasi heres mulieris ex persona defunctæ se exceptione pacti tuebitur, sed ipse erat ille, qui etiam viva muliere, si ab eo dos peteretur, potuisset ea exceptione Marullum, quia divortium factum erat, summovere, eandemque defensionem etiam post mortem sororis suæ retinebat. itaque placuit eum ab ea petitione absolvi nulla ex hac sententia facta derogatione fideicommissi petitioni, quam iure hereditario per filiam heres uxoris Marullus in parte dimidia habebat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
