Digesta Iustiniani 23.4.26.pr
inscriptio Papinianus libro quarto responsorum
D.23.4.26pr. Inter socerum et generum convenit, ut, si filia mortua superstitem anniculum filium habuisset, dos ad virum pertineret: quod si vivente matre filius obisset, vir dotis portionem uxore in matrimonio defuncta retineret․ mulier naufragio cum anniculo filio periit․ quia verisimile videbatur ante matrem infantem perisse, virum partem dotis retinere placuit.
D.23.4.26.1 Vir dotem, quam ex pacto filiæ nomine retinere potuit, si lapsus errore non retinuit, filiam, quæ patris sola, matri pro parte heres exstiterit, apud arbitrum divisionis non improbe dotis perperam a patre solutæ præceptionem desiderare constitit.
D.23.4.26.2 Cum inter patrem et generum convenit, ut in matrimonio sine liberis defuncta filia dos patri restituatur, id actum inter contrahentes intellegi debet, ut liberis superstitibus filia defuncta dos retineatur, nec separabitur portio dotis additamenti causa data, si postea nihil aliud conveniat.
D.23.4.26.3 Convenit, ut mulier viri sumptibus, quoquo iret, veheretur, atque ideo mulier pactum ad litteras viri secuta provinciam, in qua centurio merebat, petit․ non servata fide conventionis licet directa actio nulla competit, utilis tamen in factum danda est.
D.23.4.26.4 Filia cum pro se dotem promitteret, pepigit, ut, si in matrimonio sine liberis decessisset, matri suæ dos solvatur․ pacto filiæ nulla matri quæritur actio: si tamen heres puellæ matri pecuniam dotis solverit, viro contra placita petenti dotem obstabit exceptio.
D.23.4.26.5 Pater, si filia nupta mortem obisset, dotem dari stipulatus est: constante matrimonio capitali crimine damnatus est․ divortio secuto vel morte viri soluto matrimonio stipulationis condicio deficit: quod si mulier in matrimonio decesserit, ex stipulato fisco dotis actio quæreretur: post verum autem divortium renovatis nuptiis non committitur fisco stipulatio, licet defuncta sit in matrimonio filia, quoniam ad primas nuptias pertinet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
