Digesta Iustiniani 23.4.20
inscriptio Paulus libro trigesimo quinto ad edictum
D.23.4.20pr. Ob res quoque donatas vel amotas vel impensas factas tunc facta pactio valebit, id est post divortium.
D.23.4.20.1 Si extraneus de suo daturus sit dotem, quidquid vult pacisci et ignorante muliere, sicut et stipulari potest: legem enim suæ rei dicit: postquam vero dederit, pacisci consentiente muliere debet.
D.23.4.20.2 Si convenerit, ne a muliere neve a patre dos petatur, heres non habebit exceptionem․ sed si convenerit, ne manente matrimonio vivo patre petatur, mortuo patre statim exigitur, et, si non petierit maritus, tenebitur huius culpæ nomine, si dos exigi potuerit: nisi forte ante diremptum sit matrimonium, quam facultatem petendi haberet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
