Digesta Iustiniani 23.3.78.4
inscriptio Tryfoninus libro undecimo disputationum
D.23.3.78pr. Cum in fundo mariti habens mulier usum fructum dotis causa eum marito dedit, quamvis ab ea usus fructus decesserit, maritus tamen non usum fructum habet, sed suo fundo quasi dominus utitur, consecutus per dotem plenam fundi proprietatem, non separatam usu fructu, nec est, quod non utendo maritus amittat․ divortio autem facto constituet in eodem fundo usum fructum mulieri․ quod si in matrimonio decesserit uxor, nihil emolumenti ob dotem habere videtur maritus, quia et si uxorem eam non duxisset, fructuariæ morte finitus usus fructus ad proprietatem rediret: ideoque nec in funus confert mulieris.
D.23.3.78.1 Plane si pater filiæ nomine, qui in fundo generi usum fructum habebit, dotis constituendæ gratia eum dederit, et in matrimonio mortua fuerit, habebit ex sua persona usus fructus petitionem.
D.23.3.78.2 Quod si mulier in fundo suo marito usum fructum dotis causa constituerit, tunc ex mariti persona erit usus fructus proprie, qui et non utendo ipsius pereat: quod si acciderit, videamus, an etiamnunc dotata sit mulier․ et si quidem dominium apud mulierem est fundi, ad quem reversus est usus fructus, nihil iam in dote habet, quod actione dotis consequatur ab eo, cui quod non utendo amisit usum fructum imputari non potest, ex quo ipsa lucrum habet: ideoque indotata erit․ quod si alienaverit uxor proprietatem, quæ sine ullo mulieris emolumento plenior facta est: adhuc dotata est, quia dotis actione teneri debet maritus, qui quando licuit usu fructu uti, amisit eum non utendo․ nam si habere perseverasset usum fructum ad divortium, commodo mulieris cederet eius restitutio, quia etsi non protinus ad ipsam transiret, tamen vel si pretio vel beneficio sine incommodo mulieris ad proprietatem revertetur․ si autem usum fructum maritus non amiserit, morte mulieris non finitur usus fructus apud maritum․ divortio autem facto primo videamus et in hac et in superiore specie, an pro rata temporis eius anni dividantur fructus: quod probandum est․ ipsius autem restitutio ita fiet, ut habenti mulieri fundum usus fructus cedatur et ita cum proprietate consolidetur․ sed et si non sit fundi domina, nihilo minus competit dotis actio, ut dimittat a se maritus usum fructum: nam vel ex empto actione adhuc, ut usum fructum præstet, mulier tenetur, aut pretium eius consequi sperat, aut cuivis magis gratiam præstare quam relinquere apud inimicum ius ad se translatum licere ei civile est.
D.23.3.78.3 Uxor viro usum fructum dotis nomine dedit, manente matrimonio eidem fundum vendidit: quæsitum est, divortio facto quid dotis iudicio reciperare debeat․ dixi referre, quanti fundus venisset: nam si nudæ proprietatis æstimatio facta fuisset, mulier dotis iudicio pretium usus fructus reciperare debet․ quid ergo est, si vir ante litem contestatam mortuus fuisset? heredes eius nihil præstituros: nam etsi quilibet alius emptor proprietatis exstitisset, heres viri nihil mulieri præstaret scilicet usu fructu reverso ad proprietatem․ ceterum si fundus totus vensisset, quanti debet venire non detracto usu fructu, intellegi mulierem dotem manente matrimonio recepisse.
D.23.3.78.4 Si fundus communis in dotem datus erit et socius egerit cum marito communi dividundo adiudicatusque fundus socio fuerit, in dote erit quantitas, qua socius marito damnatus fuerit aut, si omissa licitatione extraneo addictus si fundus fuerit, pretii portio, quæ distracta est, sed ita, ut non vice corporis habeatur nec divortio secuto præsenti die quod in numero est restituatur, sed statuto tempore solvi debeat․ quod si marito fundus fuerit adiudicatus, pars utique data in dotem dotalis manebit: divortio autem facto sequetur restitutionem, propter quam ad maritum pervenit, etiam altera portio, scilicet ut recipiat tantum pretii nomine a muliere, quantum dedit ex condemnatione socio: nec audiri debebit alteruter eam æquitatem recusans, aut mulier in suscipienda parte altera quoque aut vir in restituenda․ sed an constante matrimonio non sola pars dotalis sit, quæ data fuit in dotem, sed etiam altera portio, videamus․ Iulianus de parte tantum dotali loquitur, et ego dixi in auditorio illam solam dotalem esse.
D.23.3.78.5 Si marito dotis nomine stipulanti promisit per errorem is qui exceptione tutus erat ne solvat, cogetur ei solvere et habebit condictionem adversus mulierem aut patrem, uter eorum delegavit, ob id quod indebitum marito promisit aut solvit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
