Digesta Iustiniani 23.3.77.pr
inscriptio Tryfoninus libro decimo disputationum
D.23.3.77 Si mulier debitori suo, qui sub usuris debebat, nuptura dotem promisisset quod is sibi deberet, post contractas nuptias secuti temporis usuras non esse dotales, quia illa obligatio tota tolleretur, perinde ac si solutum debitum mulieri in dotem ab ea datum esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
