Digesta Iustiniani 23.3.72
inscriptio Paulus libro octavo responsorum
D.23.3.72pr. Mulier bona sua omnia in dotem dedit: quæro, an maritus quasi heres oneribus respondere cogatur․ Paulus respondit eum quidem, qui tota ex repromissione dotis bona mulieris retinuit, a creditoribus conveniri eius non posse, sed non plus esse in promissione bonorum quam quod superest deducto ære alieno.
D.23.3.72.1 Paulus respondit in rebus dotalibus etiam patrem mariti dolum et culpam præstare debere.
D.23.3.72.2 Paulus respondit, si mulier de suo dotem dedit et adhibuit matrem quæ stipularetur, potuisse eam postea instrumentum dotale mutare.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
