Digesta Iustiniani 23.3.69
inscriptio Papinianus libro quarto responsorum
D.23.3.69pr. Cum post divortium viro sciente mulier in possessionem prædiorum quæ in dotem promisit longo tempore fuerit, convenisse tacite videtur, ne dos quæ promissa fuerat petatur, et, si petere ea coeperit, pacti exceptione a muliere repellitur.
D.23.3.69.1 Mulier pecuniam sibi debitam a Seio cum usuris futuri temporis in dote promittenda demonstravit: eas quoque dotis portionem esse, quarum dies post nuptias cessit, rationis est.
D.23.3.69.2 Usuras dotis in stipulatum cum dote post divortium deductas ex die secundi matrimonii non esse præstandas placuit, quia nec sortis exactio locum habere coepit: medii autem temporis debebuntur.
D.23.3.69.3 In domum absentis uxore deducta, nullis in eam interea ex bonis viri sumptibus factis, ad exhibitionem uxoris promissas usuras reversus vir improbe petit.
D.23.3.69.4 Gener a socero dotem arbitratu soceri certo die dari non demonstrata re vel quantitate stipulatus fuerat: arbitrio quoque detracto stipulationem valere placuit, nec videri simile, quod fundo non demonstrato nullum esse legatum vel stipulationem fundi constaret, cum inter modum constituendæ dotis et corpus ignotum differentia magna sit: dotis etenim quantitas pro modo facultatium patris et dignitate mariti constitui potest.
D.23.3.69.5 Nuptiis ex voluntate patris puellæ cum filio tutoris iure contractis dos pro modo facultatium et dignitate natalium recte per tutorem constitui potest.
D.23.3.69.6 Patrona dotem pro liberta iure promissam, quod exstiterit ingrata, non retinebit.
D.23.3.69.7 Cum res in dotem æstimatas soluto matrimonio reddi placuit, summa declaratur, non venditio contrahitur: ideoque rebus evictis, si mulier bona fide eas dederit, nulla est actio viro: alioquin de dolo tenetur.
D.23.3.69.8 In dotem rebus æstimatis et traditis, quamvis eas mulier in usu habeat, viri dominium factum videretur.
D.23.3.69.9 Partum dotalium ancillarum dotis esse portionem convenit ideoque frustra pacisci virum, ut inter uxorem et se partus communis sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
