Digesta Iustiniani 23.3.62
inscriptio Modestinus libro quinto responsorum
D.23.3.62 Titia cum esset minor viginti quinque annis, quartam hereditatis matris suæ communem sibi cum fratribus mutavit et accepit pro ea parte fundum quasi emptione inter se facta: hunc fundum cum aliis rebus doti dedit․ quæro, si in integrum restituatur et partem suam accipiat quartam et reddat fundum, quid debeat maritus facere? an contentus esse debeat aliis rebus in dotem datis? item quæro, si hæc decesserit et heredes eius in integrum restitutionem ex persona eius petierint et ipsi petant quartam partem et illi fundum, an maritus cogatur restituere fundum contentus in retentione lucri dotis ceteris rebus? Modestinus respondit nihil proponi, cur marito dos auferenda sit: sed in veram æstimationem prædii mulier vel eius heredes condemnandi sunt in hoc tempus referendam, quo in dotem datus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
