Digesta Iustiniani 23.3.57
inscriptio Iavolenus libro primo ex Plautio
D.23.3.57 Nuptura filio familias si socero dotem ita promiserit: ‘quod filius tuus mihi debet, id doti tibi erit’, interesse puto, utrum filii obligatio an patris persecutio et in rem versum promissioni contineatur․ nam si id quod filium dare oportet significatum est, tota pecunia, in quam filius obligatus est, promissioni dotis continebitur: sin autem id, quod patrem de peculio vel in rem verso præstare oportebit, æstimare debebit quantum sit eo tempore id quod promittitur, ut ea summa dotis esse videatur, qua patrem eo tempore filii nomine condemnari oportebit․ quod si non evidenter apparuit, de cuius mulier obligatione sensit, præsumptionem ad filii debitum spectare verisimile est, nisi evidentissime contrarium adprobetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
