Digesta Iustiniani 23.3.56
inscriptio Paulus libro sexto ad Plautium
D.23.3.56pr. Si is qui Stichum mulieri debet in dotem delegatus sit et antequam solveret debitor, Stichus decesserit, cum neque per debitorem stetisset quo minus solveret, neque maritus in agendo moram fecisset: periculo mulieris Stichus morietur: quamquam etiamsi moram maritus fecerit in exigendo, si tamen etiam apud maritum moriturus Stichus fuerit, actione dotis maritus non teneatur.
D.23.3.56.1 Ibi dos esse debet, ubi onera matrimonii sunt.
D.23.3.56.2 Post mortem patris statim onera matrimonii filium sequuntur, sicut liberi, sicut uxor.
D.23.3.56.3 Quod dicitur necessarias impensas ipso iure dotem minuere, non eo pertinet, ut, si forte fundus in dote sit, desinat aliqua ex parte dotalis esse, sed, nisi impensa reddatur, aut pars fundi aut totus retineatur․ sed si tantum in fundum dotalem impensum sit per partes, quanti fundus est, desinere eum dotalem esse Scævola noster dicebat, nisi mulier sponte marito intra annum impensas obtulerit. si pecunia et fundus in dote sint et necessariæ impensæ in fundum factæ, Nerva ait dotem pecuniariam minui․ quid ergo si mulier impensas marito solverit, utrum crescet dos an ex integro data videbitur? cuius rei manifestior iniquitas in fundo est secundum Scævolæ nostri sententiam: nam si desinit dotalis esse, poterit alienari: rursus quemadmodum poterit fieri dotalis data pecunia? an iam pecunia in dote esse videbitur? et magis est, ut ager in causam dotis revertatur, sed interim alienatio fundi inhibeatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
