Digesta Iustiniani 23.3.44
inscriptio Iulianus libro sexto decimo digestorum
D.23.3.44pr. Si pater filiæ nomine dotem promisisset et eam ante nuptias emancipasset, non resolvitur promissio: nam et cum ante nuptias pater moreretur, nihilo minus heredes eius ex promissione obligati manebunt.
D.23.3.44.1 Quæ debitorem filium familias habet, si patri eius ita dotem promiserit: ‘quod mihi debes vel quod mihi filius tuus debet, doti tibi erunt’, non obligatur, sed efficit, ut id, quod actione de peculio servari a patre poterat, in dote sit․ Marcellus ․ sive igitur cum filio post hac sive cum patre agere instituerit, exceptione pacti conventi summovebitur: actione autem de dote si experietur, consequetur quod in peculio fuisse apparuerit eo tempore quo dos promittebatur: utique si post nuptias promissa dos est․ nam dote ante nuptias promissa eius temporis peculium æstimari debet, quo nuptiæ fierent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
