Digesta Iustiniani 23.3.41.ult
inscriptio Paulus libro trigesimo quinto ad edictum
D.23.3.41pr. Promittendo dotem omnes obligantur, cuiuscumque sexus condicionisque sint.
D.23.3.41.1 Sed si nuptiæ secutæ non fuerint, ex stipulatu agi non potest: magis enim res quam verba intuenda sunt.
D.23.3.41.2 Accepti quoque latione dos constituitur, cum debitori marito acceptum feratur dotis constituendæ causa.
D.23.3.41.3 Si a debitore mulieris sub condicione dos promittatur et postea, sed antequam maritus petere posset, debitor solvendo esse desierit, magis periculum ad mulierem pertinere placet: nec enim videri maritum nomen secutum eo tempore, quo exigere non poterit․ quod si iam tunc debitor, cum sub condicione promitteret, solvendo non fuerit, periculum viri esse, quod sciens tale nomen secutus videretur, quale initio obligationis fuerit.
D.23.3.41.4 Si debitor mulieris dotem promiserit et mulierem heredem reliquerit, Labeo perinde habendum ait, ac si mulier ipsa dotem promisisset. cuius sententiam Iulianus quoque probat: nec enim æquum esse ait, ut ei damnetur eius pecuniæ nomine, quam ipsa debeat, et satis esse acceptilatione eam liberari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
