Digesta Iustiniani 23.3.36
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo octavo ad Sabinum
D.23.3.36 Debitor mulieris iussu eius pecuniam viro expromisit, deinde vir acceptam eam iussu mulieris fecit․ res mulieri perit․ hoc quomodo accipimus? utrum dotis nomine an et si alia ex causa? et videtur de eo debitore dictum, qui dotis nomine promisit․ illud adhuc subest, utrum ante nuptias an post nuptias id factum sit: multum enim interesse videtur․ nam si secutis nuptiis id factum est, dote iam constituta maritus accepto ferendo perdit, si autem antequam nuptiæ sequerentur, nihil videtur doti constitutum esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
