Digesta Iustiniani 23.3.29
inscriptio Ulpianus libro trigesimo sexto ad Sabinum
D.23.3.29 Cum pater dotem pro filia promittit et dotem legat, si quidem marito legavit, videndum est, an legatum valeat․ et non puto valere: nam cum creditori debitor legat id quod debet, nullum legatum est․ quod si filiæ legavit, valet legatum: dos enim ex promissione marito debetur, legatum filiæ․ et si quidem hoc animo testatorem esse filia ostenderit, ut duplicaret ei legatum, habebit utrumque, dotem quam maritus persecutus fuerit et legatum ex causa legati․ quod si alterutrum voluit habere: si mulier legatum petat, opposita doli exceptione non alias cogetur ei heres legatum solvere, quam si caverit indemnem hoc nomine heredem futurum adversus maritum ex promissione agentem․ sed si maritus agat, nihil de indemnitate eum cavere oportebit, verum mulier post eum agens exceptione repelletur, quia semel dos præstita est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
