Digesta Iustiniani 23.3.16
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum
D.23.3.16 Quotiens res æstimata in dotem datur, evicta ea virum ex empto contra uxorem agere et quidquid eo nomine fuerit consecutus, dotis actione soluto matrimonio ei præstare oportet․ quare et si duplum forte ad virum pervenerit, id quoque ad mulierem redigetur․ quæ sententia habet æquitatem, quia non simplex venditio sit, sed dotis causa, nec debeat maritus lucrari ex damno mulieris: sufficit enim maritum indemnem præstari, non etiam lucrum sentire.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
