Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 23.3.12.1

DE IURE DOTIUM

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum

D.23.3.12pr. Si res æstimata post contractum matrimonium donationis causa adprobetur, nulla est æstimatio, quia nec res distrahi donationis causa potest, cum effectum inter virum et uxorem non habeat: res igitur in dote remanebit․ sed si ante matrimonium, magis est, ut in matrimonii tempus collata donatio videatur: atque ideo non valet.

D.23.3.12.1 Si mulier se dicat circumventam minoris rem æstimasse, ut puta servum, si quidem in hoc circumventa est, quod servum dedit, non tantum in hoc, quod minoris æstimavit: in eo acturam, ut servus sibi restituatur․ enimvero si in æstimationis modo circumventa est, erit arbitrium mariti, utrum iustam æstimationem an potius servum præstet․ et hæc, si servus vivit․ quod si decessit, Marcellus ait magis æstimationem præstandam, sed non iustam, sed eam quæ facta est: quia boni consulere mulier debet, quod fuit æstimatus: ceterum, si simpliciter dedisset, procul dubio periculo eius moreretur, non mariti․ idemque et in minore circumventa Marcellus probat․ plane si emptorem habuit mulier iusti pretii, tunc dicendum iustam æstimationem præstandam idque dumtaxat uxori minori annis præstandum Marcellus scribit: Scævola autem in marito notat, si dolus eius adfuit, iustam æstimationem præstandam: et puto verius, quod Scævola ait.

D.23.3.12.2 Si cum marito debitore mulier pacta sit, ut id quod debeat in dotem habeat, dotis actione scilicet eam agere posse existimo: licet enim ipso iure priore debito liberatus non sit, sed tamen exceptionem habere potest.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑