Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 23.3.10

DE IURE DOTIUM

inscriptio Ulpianus libro trigesimo quarto ad Sabinum

D.23.3.10pr. Plerumque interest viri res non esse æstimatas idcirco, ne periculum rerum ad eum pertineat, maxime si animalia in dotem acceperit vel vestem, qua mulier utitur: eveniet enim, si æstimata sit et eam mulier adtrivit, ut nihilo minus maritus æstimationem eorum præstet․ quotiens igitur non æstimatæ res in dotem dantur, et meliores et deteriores mulieri fiunt.

D.23.3.10.1 Si prædiis inæstimatis aliquid accessit, hoc ad compendium mulieris pertinet: si aliquid decessit, mulieris damnum est.

D.23.3.10.2 Si servi subolem ediderunt, mariti lucrum non est.

D.23.3.10.3 Sed fetus dotalium pecorum ad maritum pertinent, quia fructibus computantur, sic tamen, ut suppleri proprietatem prius oporteat et summissis in locum mortuorum capitum ex adgnatis residuum in fructum maritus habeat, quia fructus dotis ad eum pertineat.

D.23.3.10.4 Si ante matrimonium æstimatæ res dotales sunt, hæc æstimatio quasi sub condicione est: namque hanc habet condicionem ‘si matrimonium fuerit secutum’․ secutis igitur nuptiis æstimatio rerum perficitur et fit vera venditio.

D.23.3.10.5 Inde quæri potest, si ante nuptias mancipia æstimata deperierint, an mulieris damnum sit, et hoc consequens est dicere: nam cum sit condicionalis venditio, pendente autem condicione mors contingens exstinguat venditionem, consequens est dicere mulieri perisse, quia nondum erat impleta venditio, quia æstimatio venditio est.

D.23.3.10.6 Si res in dotem datæ fuerint quamvis æstimatæ, verum convenerit, ut aut æstimatio aut res præstentur, si quidem fuerit adiectum ‘utrum mulier velit’, ipsa eliget, utrum malit petere rem æstimationem: verum si ita fuerit adiectum ‘utrum maritus velit’, ipsius erit electio․ aut si nihil de electione adiciatur, electionem habebit maritus, utrum malit res offerre an pretium earum: nam et cum illa aut illa res promittitur, rei electio est, utram præstet. sed si res non exstet, æstimationem omnimodo maritus præstabit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑