Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 23.2.67.3

DE RITU NUPTIARUM

inscriptio Tryphoninus libro nono disputationum

D.23.2.67pr. Non solum vivo tutore, sed et post mortem eius filius tutoris ducere uxorem prohibetur eam, cuius tutelæ rationi obstrictus pater fuit: nec puto interesse, exstiterit ei heres filius an abstinuerit paterna hereditate an nec heres fuit (forte exheredatus aut præteritus emancipatus): nam et fieri potest, ut per fraudem in eum collocata bona patris propter tutelam revocari oporteat.

D.23.2.67.1 De uno dubitari potest, si avus tutelam gessit neptis ex filio emancipato natæ, an nepoti ex altero filio eam collocare possit sive emancipato sive manenti in potestate, quia par affectionis causa suspicionem fraudis amovet․ sed etsi senatus consultum stricto iure contra omnes tutores nititur, attamen summæ affectionis avitæ intuitu huiusmodi nuptiæ concedendæ sunt.

D.23.2.67.2 Sed et si filius familias tutor puellæ vel curator fuit, puto vel magis patri eius non oportere eam nubere: numquid nec fratri, qui est in eiusdem potestate?

D.23.2.67.3 Sed videamus, si Titii filius duxerit uxorem eam, quæ tua pupilla fuit, deinde Titium vel filium eius adoptaveris, an peremuntur nuptiæ (ut in genero adoptato dictum est) an adoptio impeditur? quod magis dicendum est et si curator, dum gerit curam, adoptaverit maritum eius puellæ, cuius curator est․ nam finita iam tutela et nupta puella alii vereor, ne longum sit adoptionem mariti eius impedire, quasi propter hoc interponatur, ut ratio tutelæ reddendæ cohibeatur, quam causam prohibitionis nuptiarum contrahendarum oratio divi Marci continet.

D.23.2.67.4 Et si quis curator ventri bonisque datus sit, prohibitionem eiusdem senatus consulti inducit: nam et hic debet rationem reddere․ nec spatium administrationis movere nos debet, quia nec in tutore nec curatore discrimen maioris aut minoris temporis, quo in huiusmodi munere quis fuerit, habitum esse.

D.23.2.67.5 Si puellæ tutelam Titius administravit vel curator negotia gessit eaque nondum recepta ratione decessit filia herede relicta, quærenti, an eam filio suo posset Titius collocare in matrimonium, dixi posse, quia ratio hereditaria esset et sit simplex debitum: alioquin omnis debitor eam, cui obligatus esset ex aliqua ratione, prohibetur sibi filioque suo coniungere.

D.23.2.67.6 Sed et is, qui pupillam abstinet bonis patris sui, rationem eius rei præstare debet et fieri potest, ut etsi inconsultius hoc fecerit, et hoc nomine condemnari debeat․ sed et si optimo consilio usus sit auxilio prætoriæ iurisdictionis, quia non solvendo pater eius decesserat, nihilo minus tamen, quia iudicio hoc probari oportet, impediuntur nuptiæ: nam qui bene tutelam et ex fide administravit, nihilo minus prohibetur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑