Digesta Iustiniani 23.2.45
inscriptio Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
D.23.2.45pr. In eo iure, quod dicit invito patrono libertam, quæ ei nupta est, alii nubere non posse, patronum accipimus (ut rescripto imperatoris nostri et divi patris eius continetur) et eum qui hac lege emit, ut manumittat, quia manumissa liberta emptoris habetur.
D.23.2.45.1 Qui autem iuravit se patronum, hoc idem non habebit.
D.23.2.45.2 Ne is quidem debet habere, qui non suis nummis comparavit.
D.23.2.45.3 Plane si filius familias miles esse proponatur, non dubitamus, si castrensis peculii ancillam manumiserit, competere ei hoc ius: est enim patronus secundum constitutiones nec patri eius hoc ius competit.
D.23.2.45.4 Hoc caput ad nuptam tantum libertam pertinet, ad sponsam non pertinet: et ideo invito patrono nuntium sponsa liberta si miserit, cum alio conubium habet.
D.23.2.45.5 Deinde ait lex ‘invito patrono’: invitum accipere debemus eum, qui non consentit ad divortium: idcirco nec a furioso divertendo solvit se huius legis necessitate nec si ab ignorante divorterit: rectius enim hic invitus dicitur quam qui dissensit.
D.23.2.45.6 Si ab hostibus patronus captus esse proponatur, vereor ne possit ista conubium habere nubendo, quemadmodum haberet, si mortuus esset․ et qui Iuliani sententiam probant, dicerent non habituram conubium: putat enim Iulianus durare eius libertæ matrimonium etiam in captivitate propter patroni reverentiam․ certe si in aliam servitutem patronus sit deductus, procul dubio dissolutum esset matrimonium.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
